MANUS Dimissio

MANUS Dimissio
MANUS Dimissio
signum animi iacentis, et victoriam concedentis; sicut erectio, certamen accipientis. Stat. Theb. l. 6. ubi de disci certamine, v. 660.
——— Absistunt procul, attonitique fatentur
Cedere, vix unus Phlegyas, acerque Menestheus
(Hos etiam pudor et magni tenuêre parentes)
Promisere manum, concessit coetera pubes
Sponte et adorato rediit ingloria disco.
Ad quae verba Vide Petr. Fabrum l. 1. Agonist. c. 9. Et Lucanus l. 1. v. 386.
——— cunctae simul accessêre cohortes,
Elatasque alte, quaecumque in bella vocaret,
Promisêre manus.
Vide quoque supra, ubi de Digiti sublatione, At porrectio signum pacis erat, uti ex Appiani Parthico et Paedia IV. Cyri, apud Xenophontem, monet Barthius ad Claudianum in Ruffinum l. 1. v. 117. Vide et paulo infra. Sed et Manu cohibitos saepe tumultus et compositum silentium, ex Historiis novimus, etc. Vide plura hîc passim, inprimis etiam ubi de Benedicendi et Supplicandi ritibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • POENA — et Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”